Augustinus, Epistolae, 32, 2.
1 | Non autem tantum hoc scribimus gratulandum, quod episcopatum Augustinus acceperit, sed quod hanc Dei curam meruerint Africanae Ecclesiae, ut verba coelestia Augustini ore perciperent, qui ad maiorem Dominic. |
2 | muneris gratiam novo more provectus, ita consecratus est, ut non succederet in cathedra episcopo, sed accederet. |
3 | Nam incolumi Valerio Hipponensis Ecclesiae episcopo, coepiscopus Augustinus est. |
4 | Et ille beatus senex, cui purissimam mentem nulla unquam liventis invidiae macula suffudit, dignos sui cordis pace nunc ab altissimo fructus capit, ut quem successorem sacerdotii sui simpliciter optabat, hunc mereatur tenere collegam. |
5 | Credine hoc potuit antequam fieret? |
6 | Sed in hoc quoque Omnipotentis opere dici evangelicum illud potest: Hominibus haec ardua; apud Deum autem omnia possibilia (Luc. XVIII, 27). |
7 | Exsultemus itaque et laetemur in eo qui facit mirabilia solus, et qui facit unanimes habitare in domo, quoniam ipse respexit humilitatem nostram, et visitavit in bono plebem suam: qui erexit cornu in domo David pueri sui, et nunc exaltavit cornu Ecclesiae suae in electis suis, ut cornua peccatorum, sicut per prophetam spondet, hoc est Donatistarum Manichaeorumque, confringat. |