Augustinus, Epistolae, 32, 1.
1 | Pridie quam has daremus, reversis ex Africa fratribus nostris, qaorum exspectatione nos pendere vidisti, optatissime sanctorum et charissimorum virorum, inde epistolas receperamus, id est Aurelii, Alypii, Augustini, Profuturi, Severi, iam omnium pariter episcoporum. |
2 | Ergo tot sanctorum talium recentissimis sermonibus gratulantes, properavimus ad te nostram referre laetitiam, ut tibi quoque exspectatum in peregrinatione sollicita gaudium festivissimis conferremus indiciis. |
3 | Si forte eadem de venerabilibus et amantissimis viris per aliarum adventus navium comperisti, per nos etiam repetita accipe, et quasi renovata hilaritate rursus exsulta. |
4 | Quod si primus hic a nobis tibi nuntius veniet, gratulare tantam nobis in tua patria charitatem Christo donante partam, ut quidquid illic divina Providentia gerat, mirabilis semper, ut scriptum est, in sanctis suis (Psal. LXVII, 36), vel primi, vel cum primis sciamus. |