Augustinus, Epistolae, 31, 7.
1 | Vetustinum impiis quoque miserabilem puerum vestrae benignitati charitatique commendo: causas calamitatis et peregrinationis eius audietis ex ipso. |
2 | Nam et propositum eius, quo serviturum se esse pollicetur Deo, tempus prolixius, et aetas robustior, et transactus timor certius indicabunt. |
3 | Tres libros, atque utinam tam grandis quaestionis ita explicatores ut grandes, tanto minus metuens in te laborem legendi, quanto ardorem perspicio diligendi, misi Sanctitati et Charitati tuae; nam quaestio eorum de Libero Arbitrio est. |
4 | Hos autem non habere, aut omnes non habere fratrem Romanianum scio, per quem prope omnia, quae quibuslibet auribus accommodata scribere potui, studio in nos tuo non apportanda dedi, sed legenda indicavi. |
5 | Habebat enim iam ille omnia, secumque gestabat: per eum autem prima rescripta transmisi. |
6 | Credo iam expertam Sanctitatem tuam sagacitate spirituali, quam tibi Dominus tribuit, quid ille vir boni animo gerat, et quae in illo infirmitate pars claudicet. |
7 | Unde humanitati et charitati tuae tam ipsum quam filium eius, legisti, ut spero, qua sollicitudine commendaverim, et quanta mihi necessitudine copulati sint. |
8 | Aedificet eos per te Dominus. |
9 | Quod ab illo magis petendum est: nam id tu quam velis novi. |