Augustinus, Epistolae, 31, 6.
1 | Quanquam nullis verbis explicem conceptionem ac parturitionem cordis mei; tamen quia prudenter et pie intelligitis non esse istam vestram, hoc est humanam, sed in vobis Domini gloriam; nam et inimicum cautissime intuemini, devotissimeque agitis, ut tanquam discipuli Christi humiles corde ac mites sitis; utilius enim terrena opulentia tenetur humiliter, quam superbe relinquitur: quia ergo recte intelligitis non hanc esse vestram, sed Domini gloriam, videtis quam parva et exigua dixerim. |
2 | Dixi enim de laudibus Christi, quibus sunt linguae impares Angelorum. |
3 | Hanc ergo Christi gloriam etiam oculis nostrorum hominum cupimus admoveri, in uno coniugio proposita utrique sexui calcandae superbiae, non desperandae perfectionis exempla. |
4 | Nescio si quidquam misericordius agitis, quam si tantum nolitis latere, quod tales estis, quantum tales esse voluistis. |