Augustinus, Epistolae, 31, 5.
1 | Scit Deus quia non solum propter desiderium, meum, neque solum propter eos qui vel per nos vestrum propositum, vel undecumque fama praedicante didicerunt, sed etiam propter caeteros qui partim non audiunt, partim audita non credunt, tamen possunt comperta diligere, vos istis terris etiam corporaliter adesse cupimus. |
2 | Quamvis enim sedulo atque misericorditer id agitis, tamen etiam coram hominibus regionum nostrarum luceant opera vestra, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Id., V, 16). |
3 | Piscatores vocante Domino, quod naviculas et retia dimiserunt, omnia se dimisisse, et Dominum secutos esse, etiam commemorando laetati sunt (Id., XIX, 27). |
4 | Et revera omnia contemnit, qui non solum quantum potuit, sed etiam quantum voluit habere, contemnit. |
5 | Sed in eo quod cupiebatur, oculi Dei testes sunt; in eo quod habebatur, et hominum. |
6 | Nescio quo autem modo, cum superflua et terrena diliguntur, arctius adepta quam concupita constringunt. |
7 | Nam unde tristis ille discessit, qui consilium vitae aeternae consequendae quaerebat a Domino, cum audisset vendenda esse omnia sua, et distribuenda pauperibus, et habendum thesaurum in coelo, si vellet esse perfectus, nisi quia magnas, ut Evangelium loquitur, habebat divitias? (Luc. XVIII, 22, 23.) Aliud est enim, nolle incorporare quae desunt, aliud iam incorporata divellere: illa velut cibi repudiantur, illa velut membra praeciduntur. |
8 | Quanto igitur et quantum mirabili gaudio nostris temporibus christiana charitas conspicit, per Domini Evangelium cum laetitia fieri, quod ex ore Domini cum tristitia dives audivit? |