Augustinus, Epistolae, 31, 4.
1 | Vellem tamen scire, utrum hanc absentiam corporalem vos patientius quam nos faciliusque toleretis? |
2 | Si ita est, fateor, non amo istam fortitudinem vestram, nisi forte quia nos tales sumus, ut minus a vobis desiderari, quam vos desiderare debeamus. |
3 | In me certe si esset patientia vestrae absentiae perferendae, displiceret mihi; segniter enim agerem ut vos viderem: quid autem absurdius, quam fortitudine fieri segniorem? |
4 | Sed qua Ecclesiae cura tenear, ex hoc vestra charitas oportet attendat, quod beatissimus pater Valerius, qui, vos nobiscum quantum salutet, quantumque sitiat, audietis ex fratribus, nec presbyterum me esse suum passus est, nisi maiorem mihi coepiscopatus sarcinam imponeret. |
5 | Quod quidem quia tanta eius charitate, tantoque populi studio Dominum id velle credidi, nonnullis iam exemplis praecedentibus, quibus mihi omnis excusatio claudebatur, vehementer timui excusare. |
6 | Sed quanquam iugum Christi per seipsum lene sit, et sarcina levis (Matth. XI, 30); tamen propter nostram asperitatem atque infirmitatem, si quid me mordet hoc vinculum, atque urget hoc onus, ineffabiliter mihi aliquanto vestrae praesentiae solatio, tolerabilius et portabilius redderetur, quos audio curis eiusmodi expeditiores liberioresque vivere. |
7 | Quare non impudenter ego rogo vos, et postulo, et flagito, ut in Africam maiore talium hominum siti, quam siccitatis nobilitate laborantem, venire dignemini. |