Augustinus, Epistolae, 31, 1.
1 | Cum litteras meas, quibus respondi prioribus vestris, si tamen vestris litteris ullo modo a me responderi potest, celerrime optaverim venire in vestrae Charitatis manus, ut quoquo pacto absens cito possem esse vobiscum, lucrum mihi vestrae epistolae contulit tarditas mea. |
2 | Bonus Dominus, qui non tribuit saepe quod volumus, ut quod mallemus attribuat. |
3 | Aliud enim est, quod accepta epistola mea scripturi estis, aliud quod non accipiendo scripsistis. |
4 | Quod cum laetissime legerimus, defuisset nobis certe ista laetitia, si, ut optavimus maximeque voluimus, cito ad vestram Sanctitatem nostrae litterae permeassent. |
5 | Nunc vero et haec habere scripta, et illa sperare rescripta, gaudio cumulatiore delectat. |
6 | Ita nec nostra culpa accusari potest, et Domini largior benignitas fecit quod nostro desiderio conducibilius esse iudicavit. |