monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 30, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 30, 3.

1 Quantulum ergo est, quod absentia corporalis nobis invidet nostri, nisi sane fructum istum, quo pascuntur oculi temporalium exspectatores?
2 quamvis nec corporalis quidem gratia, temporalis in spiritualibus dici debeat, quibus etiam corporum aeternitatem resurrectio largietur, ut audemus in virtute Christi et bonitate Dei Patris, vel indigni praesumere.
3 Quare utinam hoc quoque nobis munus annueret gratia Dei, per Dominum nostrum Iesum Christum, ut etiam in carne faciem tuam videremus!
4 non solum desideriis nostris magnum conferretur gaudium; sed etiam mentibus lumen accresceret, et ex tua copia locupletaretur inopia nostra.
5 Quod quidem et absentibus largiri potes, hac praesertim occasione, qua filii nostri unanimes et charissimi nobis in Domino, Romanus et Agilis, quos ut nos alteros tibi commendamus, in nomine Domini revertentur, opere charitatis impleto; in quo tuae charitatis affectu specialiter utantur, rogamus.
6 Nosti enim quam celsa promittat Altissimus fratri fratrem adiuvanti.
7 Per hos, si quo me gratiae, quae tibi data est, dono remunerari voles, tuto facies.
8 Sunt enim, velim credas, unum cor et una in Domino anima nobiscum.
9 Gratia Dei tecum, ut est, in aeternum maneat, frater in Christo Domino unanime, venerabilis, dilectissime, et desiderabilis.
10 Omnes in Christo sanctos, quales tibi cohaerere non dubium est, a nobis saluta.
11 Commenda nos omnibus sanctis, ut tecum pro nobis orare dignentur.
Augustinus HOME