Augustinus, Epistolae, 30, 2.
1 | Sed tu, frater spiritualis omnia iudicans, amorem in te nostrum ne pendas officio solo, aut tempore litterarum. |
2 | Dominus enim testis est, qui unus atque idem operatur in suis ubique charitatem suam, iam abinde nobis, ex quo te beneficio venerabilium episcoporum Aurelii et Alypii, per tua in Manichaeos opera cognovimus, ita inditam dilectionem tuam, ut nobis non novam aliquam amicitiam sumere, sed quasi veterem charitatem rosumere videremur. |
3 | Denique nunc etsi sermone, non tamen tanquam et affectu rudes scribimus, teque vicissim spiritu per interiorem hominem, quasi recognoscimus. |
4 | Nec mirum si et absentes adsumus nobis, et ignoti nosmet novimus; cum unius corporis membra simus, unum habeamus caput, una perfundamur gratia, uno pane vivamus, una incedamus via, eadem habitemus domo. |
5 | Denique in omne quod sumus, tota spe ac fide, qua stamus in praesenti, nitimur in futurum, tam in spiritu, quam in corpore Domini unum sumus, ne simus nihil si ab uno excidamus. |