monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 30, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 30, 1.

1 Iamdudum, frater in Christo Domino mi unanime, ut te in sanctis et piis laboribus tuis nescientem agnovi, absentemque vidi, tota mente complexus, alloquio quoque familiari atque fraterno per litteras audire properavi.
2 Et credo in manu, et in gratia Domini sermonem meum ad te fuisse perlatum; sed morante adhuc puero quem ad te aliosque dilectos aeque Deo salutandos, ante hiemem miseramus, non potuimus ultra et officium nostrum suspendere, et desiderium sermonis tui cupidissimum temperare.
3 Scripsimus itaque iterato nunc, si priores ad te litterae nostrae pervenire meruerunt; aut primo, si illis in manus tuas perveniendi felicitas non fuit.
Augustinus HOME