Augustinus, Epistolae, 28, 4, 6.
1 | Multa alia cum sincerissimo corde tuo loqui cuperem, et de christiano studio conferre; sed huic desiderio meo nulla epistola satis est. |
2 | Uberius idipsum possum per fratrem, quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo. |
3 | Et tamen, quantum vellem, nec ipse (quod pace eius dixerim) forsitan capit; quanquam nihilo me illi praetulerim. |
4 | Ego enim me fateor tui capaciorem; sed ipsum video fieri pleniorem, quo me sine dubitatione antecellit: et posteaquam redierit, quod Domino adiuvante prosperatum iri spero, cum eius pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est impleturus, quod in me adhuc vacuum erit atque avidum sensuum tuorum. |
5 | Ita fiet ut et ego etiam tunc egentior sim, ille copiosior. |
6 | Sane idem frater aliqua scripta nostra fert secum; quibus legendis si dignationem adhibueris, etiam sinceram atque fraternam severitatem adhibeas quaeso. |
7 | Non enim aliter intelligo quod scriptum est, Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5); nisi quia magis amat obiurgator sanans, quam adulator unguens caput. |
8 | Ego autem difficillime bonus iudex lego quod scripserim, sed aut timidior recto, aut cupidior. |
9 | Video etiam interdum vitia mea; sed haec malo audire a melioribus, ne cum me recte fortasse reprehendero, rursus mihi blandiar, et meticulosam potius mihi videar in me, quam iustam tulisse sententiam. |