Augustinus, Epistolae, 28, 3, 5.
1 | Et ego quidem qualibuscumque viribus, quas Dominus suggerit, omnia illa testimonia, quae adhibita sunt astruendae utilitati mendacii, aliter oportere intelligi ostenderem, ut ubique eorum firma veritas doceretur. |
2 | Quam enim testimonia mendacia esse non debent, tam non debent favere mendacio. |
3 | Sed hoc intelligentiae relinquo tuae. |
4 | Admota enim lectioni diligentiori consideratione, multo id fortasse facilius videbis quam ego. |
5 | Ad hanc autem considerationem coget te pietas, qua cognoscis fluctuare auctoritatem Scripturarum divinarum, ut in eis quod vult quisque credat, quod non vult non credat, si semel fuerit persuasum aliqua illos viros, per quos nobis haec ministrata sunt, in scripturis suis officiose potuisse mentiri. |
6 | Nisi forte regulas quasdam daturus es, quibus noverimus ubi oporteat mentiri, ubi non oporteat. |
7 | Quod si fieri potest, nullo modo mendacibus dubiisque rationibus id explices, quaeso; nec me onerosum aut impudentem iudices, per humanitatem veracissimam Domini nostri. |
8 | Nam, ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error veritati favet, si recte in te potest veritas favere mendacio. |