monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 28, 3, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 28, 3, 4.

1 Si enim mentiebatur apostolus Paulus cum apostolum Petrum obiurgans diceret, Si tu cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice vivis, quemadmodum gentes cogis iudaizare?
2 et recte illi videbatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit et scripsit, ut quasi animos tumultuantium deliniret (Gal. II, 11-14); quid respondebimus, cum exsurrexerint perversi homines, prohibentes nuptias, quos futuros ipse praenuntiavit (I Tim. IV, 3), et dixerint totum illud, quod idem apostolus de matrimoniorum iure firmando locutus est (I Cor. VII, 10-16), propter homines qui dilectione coniugum tumultuari poterant, fuisse mentitum; scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas?
3 Non opus est multa commemorare.
4 Possunt enim videri etiam de laudibus Dei esse officiosa mendacia, ut apud homines pigriores dilectio eius ardescat; atque ita nusquam certa erit in Libris sanctis castae veritatis auctoritas.
5 Nonne attendimus eumdem apostolum cum ingenti cura commendandae veritatis dicere: Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra: invenimur autem et falsi testes Dei; quia testimonium diximus adversus Deum, quod suscitavit Christum, quem non suscitavit (Id. XV, 1415)?
6 Si quis huic diceret: Quid in hoc mendacio perhorrescis, cum id dixeris, quod etiam si falsum sit, ad laudem Dei maxime pertinet?
7 Nonne huius detestatus insaniam, quibus posset verbis et significationibus, in lucem penetralia sui cordis aperiret, clamans non minore aut fortasse etiam maiore scelere in Deo laudari falsitatem, quam vituperari veritatem?
8 Agendum est igitur ut ad cognitionem divinarum Scripturarum talis homo accedat, qui de sanctis Libris tam sancte et veraciter existimet, ut nolit aliqua eorum parte delectari per officiosa mendacia, potiusque id, quod non intelligit, transeat, quam cor suum praeferat illi veritati.
9 Profecto enim cum hoc dicit, credi sibi expetit, et id agit, ut divinarum Scripturarum auctoritatibus non credamus.
Augustinus HOME