monumenta.ch > Augustinus > 2


Augustinus, Epistolae, 28, 2, 2.

1 Petimus ergo, et nobiscum petit omnis Africanarum Ecclesiarum studiosa societas, ut interpretandis eorum libris, qui graece Scripturas nostras quam optime tractaverunt, curam atque operam impendere non graveris.
2 Potes enim efficere ut nos quoque habeamus tales illos viros, et unum potissimum, quem tu libentius in tuis litteris sonas.
3 De vertendis autem in latinam linguam sanctis Litteris canonicis laborare te nollem, nisi eo modo quo Iob interpretatus es; ut signis adhibitis quid inter hanc tuam et Septuaginta, quorum est gravissima auctoritas, interpretationem distet, appareat.
4 Satis autem nequeo mirari, si aliquid adhuc in hebraeis exemplaribus invenitur, quod tot interpretes illius linguae peritissimos fugerit.
5 Omitto enim Septuaginta, de quorum vel consilii vel spiritus maiore concordia, quam si unus homo esset, non audeo in aliquam partem certam ferre sententiam, nisi quod eis praeeminentem auctoritatem in hoc munere sine controversia tribuendam existimo.
6 Illi me plus movent, qui cum posteriores interpretarentur, et verborum locutionumque hebraearum viam atque regulas mordicus, ut fertur, tenerent, non solum inter se non consenserunt, sed etiam reliquerunt multa, quae tanto post eruenda et prodenda remanerent.
7 Et aut obscura sunt, aut manifesta: si enim obscura sunt, te quoque in eis falli potuisse creditur; si manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur.
8 Huius igitur rei pro tua charitate, expositis causis, certum me facias obsecraverim.
Augustinus HOME