Augustinus, Epistolae, 27, 6.
1 | Filium autem eius, filium nostrum, cuius etiam nomen in aliquibus nostris libris invenies, etsi ad tuae charitatis praesentiam ipse non pergeret, statueram litteris in manum tuam tradere consolandum, exhortandum, instruendum, non tam oris sono, quam exemplo roboris tui. |
2 | Ardeo quippe, ut dum adhuc aetas eius in viridi feno est, zizania convertat in frugem, et credat expertis quod experiri periculose desiderat. |
3 | Nunc ergo ex eius carmine, et ex epistola quam ad eum misi, intelligit benevolentissima et mansuetissima prudentia tua, quid de illo doleam, quid timeam, quid cupiam. |
4 | Nec despero affuturum Dominum, ut per te ministrum eius tantis curarum aestibus liberer. |
5 | Sane quia multa scripta nostra lecturus es, multo erit mihi gratior dilectio tua, si ex his quae tibi displicuerint, emendaveris me iustus in misericordia, et argueris me. |
6 | Non enim talis es, cuius oleo timeam impinguari caput meum. |
7 | Fratres non solum qui nobiscum habitant, et qui ubilibet habitantes Deo pariter serviunt, sed prope omnes qui nos in Christo libenter noverunt, salutant, venerantur, desiderant Germanitatem, Beatitudinem, Humanitatem tuam. |
8 | Non audeo petere; sed si tibi ab ecclesiasticis muneribus vacat, vides quid mecum sitiat Africa. |