monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 27, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 27, 5.

1 Est etiam aliud quo istum fratrem amplius diligas: nam est cognatus venerabilis, et vere beati episcopi Alypii, quem toto pectore amplecteris, et merito; nam quisquis de illo viro benigne cogitat, de magna Dei misericordia, et de mirabilibus Dei muneribus cogitat.
2 Itaque cum legisset petitionem tuam, qua desiderare te indicasti ut historiam suam tibi scribat, et volebat facere propter benevolentiam tuam, et nolebat propter verecundiam suam: quem cum viderem inter amorem pudoremque fluctuantem, onus ab illo in humeros meos transtuli; nam hoc mihi etiam per epistolam iussit.
3 Cito ergo, si Dominus adiuverit, totum Alypium inseram praecordiis tuis; nam hoc sum ego maxime veritus, ne ille vereretur aperire omnia quae in eum Dominus contulit, ne alicui minus intelligenti (non enim abs te solo illa legerentur), non divina munera concessa hominibus, sed ipsum praedicare videretur, et tu qui nosti quomodo haec legas, propter aliorum cavendam infirmitatem fraternae notitiae debito fraudareris: quod iam fecissem, iamque illum legeres, nisi profectio fratris improvisa repente placuisset.
4 Quem sic commendo cordi et linguae tuae, ut ita comiter ei te praebeas, quasi non nunc illum, sed mecum ante didiceris.
5 Si enim cordi tuo non dubitaverit aperire seipsum, aut ex omni, aut ex magna parte sanabitur per linguam tuam.
6 Volo enim eum numerosius contundi eorum vocibus, qui amicum non seculariter diligunt.
Augustinus HOME