Augustinus, Epistolae, 27, 4.
1 | Ecce charissimus meus est, et ab ineunte adolescentia mihi familiariter amicissimus qui hanc Eximietati tuae ac praestantissimae Charitati epistolam apportat. |
2 | Huius nomen est in libro de Religione, quem tua Sanctitas, quantum litteris indicas, libentissime legit: factus est enim tibi etiam tanti viri, qui tibi eum misit, commendatione iucundior. |
3 | Neque tamen huic tam familiari amico meo velim credas, quae de me forte laudans dixerit. |
4 | Sensi enim etiam ipsum saepe non mentiendi studio, sed amandi propensione falli iudicantem, et arbitrari iam me accepisse quaedam, quibus accipiendis a Domino patente ore cordis inhiarem. |
5 | Et si hoc in os meum, quis non coniiciat quanta de me absente meliora quam veriora laetus effundat? |
6 | Librorum autem nostrorum copiam faciet venerabili studio tuo: nam nescio me aliquid, sive ad eorum qui extra Ecclesiam Dei sunt, sive ad aures fratrum scripsisse, quod ipse non habeat. |
7 | Sed tu cum legis, mi sancte Pauline, non te ita rapiant quae per nostram infirmitatem veritas loquitur, ut ea quae ipse loquor minus diligenter advertas; ne dum avidus hauris bona et recta quae data ministro, non ores pro peccatis et erratis quae ipse committo. |
8 | In his enim quae tibi recte, si adverteris, displicebunt, ego ipse conspicior; in his autem quae per donum Spiritus quod accepisti, recte tibi placent in libris meis, ille amandus, ille praedicandus est apud quem est fons vitae, et in cuius lumine videbimus lumen (Psal. XXXV, 10), sine aenigmate, sed facie ad faciem, nunc autem in aenigmate videmus (I Cor. XIII, 12). |
9 | In his ergo quae ipse de veteri fermento eructavi, eum ea legens agnosco, me iudico cum dolore; in his vero quae de azymo sinceritatis et veritatis dono Dei dixi, exsulto cum tremore. |
10 | Quid enim habemus, quod non accepimus? |
11 | At enim melior est qui maioribus et pluribus, quam qui minoribus et paucioribus donis Dei dives est. |
12 | Quis negat? |
13 | sed rursus melius est, vel de parvo Dei dono gratias ipsi agere, quam sibi agi velle de magno. |
14 | Haec ut ex animo semper confitear, meumque cor a lingua mea non dissonet, ora pro me, frater. |
15 | Ora, obsecro, ut non laudari volens, sed laudans invocem Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. |