monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 27, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 27, 3.

1 Haec atque huiusmodi suavissima et sacratissima spectacula litterae tuae praebent legentibus; litterae illae, litterae fidei non fictae, litterae spei bonae, litterae purae charitatis.
2 Quomodo nobis anhelant sitim tuam, et desiderium defectumque animae tuae in atria Domini!
3 quid amoris sanctissimi spirant!
4 quantam opulentiam sinceri cordis exaestuant!
5 quas agunt gratias Deo!
6 quas impetrant a Deo!
7 Blandiores sunt, an ardentiores; luminosiores, an fecundiores?
8 Quid enim est, quod ita nos mulcent, ita accendunt, ita compluunt et ita serenae sunt?
9 quid est, quaeso te, aut quid tibi pro eis rependam, nisi quia totus sum tuus in eo cuius totus es?
10 Si parum est, plus certe non habeo.
11 Tu autem fecisti ut non mihi parum videatur, qui me in illa epistola tantis laudibus honorare dignatus es, ut cum tibi me refundo, si parum hoc putem, tibi non credidisse convincar.
12 Pudet me quidem tantum boni de me credere, sed plus piget tibi non credere.
13 Est quod faciam: non me credam talem qualem putas, quoniam non agnosco; et credam me abs te diligi, quoniam sentio et plane percipio: ita nec in me temerarius, nec in te ingratus extitero.
14 Et cum me tibi totum offero, parum non est: offero enim quem vehementissime diligis; et offero, si non qualem me esse arbitraris, eum tamen pro quo, ut talis esse merear deprecaris.
15 Hoc enim magis iam peto facias, ne minus optes mihi adiici ad id quod sum, dum me existimas iam esse quod non sum.
Augustinus HOME