Augustinus, Epistolae, 27, 1.
1 | O bone vir et bone frater, latebas animam meam: et ei dico ut toleret quod adhuc lates oculos meos, et vix mihi obtemperat; imo non obtemperat. |
2 | An vero tolerat? |
3 | Cur ergo me excruciat desiderium tui apud ipsam intus animam? |
4 | Nam si molestias corporis paterer, et si non perturbarent aequitatem animi mei, recte illas tolerare dicerer; cum autem non aequo animo fero quod te non video, intolerabile est istam appellare tolerantiam. |
5 | Sed quando tu talis es, esse sine te fortasse intolerabilius toleraretur. |
6 | Bene est ergo, quia aequo animo ferre non possum, quod si aequo animo ferrem, aequo animo ferendus non essem. |
7 | Mirum est, sed tamen verum, quod mihi accidit: doleo quod te non video, et me ipse consolatur dolor. |
8 | Ita mihi displicet fortitudo qua patienter fertur absentia bonorum, sicuti es. |
9 | Nam et Ierusalem futuram desideramus utique, et quanto impatientius desideramus ipsam, tanto patientius sustinemus omnia propter ipsam. |
10 | Quis igitur potest non gaudere te viso, ut possit quandiu te non videt, non dolere! |
11 | Ergo neutrum possum, et quoniam si possem, immaniter possem, non posse delector, atque in eo quod delector nonnullum solatium est. |
12 | Dolentem itaque me non sedatus, sed consideratus consolatur dolor. |
13 | Ne reprehendas, quaeso, sanctiore gravitate qua praevales, et dicas non recte me dolere, quod adhuc te non noverim, cum animum mihi tuum, hoc est teipsum interiorem aspiciendum patefeceris. |
14 | Quid enim si uspiam te vel in terrena tua civitate didicissem fratrem et dilectorem meum, et tantum in Domino ac talem virum, nullumne me dolorem sensurum fuisse arbitrareris, si non sinerer nosse domum tuam? |
15 | Quomodo ergo non doleam, quod nondum faciem tuam novi, hoc est domum animae tuae, quam sicut meam novi? |