monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 26, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 26, 2.

1 Mi Licenti, etiam atque etiam recusantem et formidantem compedes sapientiae, timeo te rebus mortalibus validissime et perniciosissime compediri.
2 Nam sapientia quos primo alligaverit, et exercitatoriis quibusdam laboribus edomuerit, solvit postea, liberatisque sese donat ad fruendum; et quos primo temporalibus nexibus erudiverit, post aeternis amplexibus alligat; quo vinculo nec iucundius nec solidius cogitari quidquam potest.
3 Prima haec aliquantulum dura esse confiteor; illa vero ultima nec dura dixerim, quia dulcissima sunt; nec mollia, quia firmissima: quid igitur nisi quod dici non potest, sed credi tamen et sperari et amari potest?
4 Vincula vero huius mundi asperitatem habent veram, iucunditatem falsam; certum dolorem, incertam voluptatem; durum laborem, timidam quietem; rem plenam miseriae, spem beatitudinis inanem.
5 Hisne tu inseris et collum et manus et pedes, cum et honoribus huiuscemodi subiugari affectas, et facta tua non aliter fructuosa existimas, et ambis inhaerere, quo non modo invitatus, sed nec compulsus quidem ire debuisti?
6 Hic tu fortasse Terentiani servi mihi responsum dederis: Ohe, tu verba fundis hic sapientia!
(Terentius in Adelphis.) Cape igitur ut fundam potius quam effundam.
7 Aut si ego canto, tu autem ad aliam vocem saltas, nec sic quidem me poenitet.
8 Habet enim suam hilaritatem ipsa cantatio, etiam cum ad eam membra non movet, cui plena charitatis modulatione cantatur.
9 Verba quaedam in epistolis tuis me moverunt, sed de his tractare, cum factorum vitaeque totius tuae cura excoquat, ineptum putavi.
Augustinus HOME