monumenta.ch > Augustinus > 1
    >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 26, 1.

1 Vix reperi occasionem scribendi tibi; quis credat?
2 Sed mihi tamen Licentium necesse est credere.
3 Nolo te causas rationesque rimari, quae etiamsi reddi possent, fidei tamen, qua mihi credis, non eas debeo.
4 Nam et litteras tuas non per eos accepi, per quos possem scripta redhibere.
5 Quae autem petisti ut peterem, curavi per epistolam quantum promendum videbatur; sed quid effecerim tu videris.
6 Quod si nondum effectum est, vel cum sciero, agam instantius, vel cum rursus ipse admonueris.
7 Hactenus quae huius vitae vincula perstrepunt, tecum locutus sim: nunc paucis accipe pectoris mei aestus de spe tua non transitoria, quonam modo via tibi patescat in Deum.
Augustinus HOME