monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 26, p1, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 26, Carmen Licentii ad Augustinum..., 5.

1 An ipse non iubet?
2 audi Evangelium: Stabat, inquit, Iesus, et clamabat (Ioan. VII, 37): Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam.
3 Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
4 Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est. (Matth. XI, 28-30).
5 Si haec non audiuntur, aut usque ad aures audiuntur, exspectasne, Licenti, ut Augustinus iubeat conservo suo, et non plangat potius frustra iubere Dominum suum; imo non iubere, sed invitare et rogare quodammodo, ut qui laborant reficiantur ab eo?
6 Sed videlicet fortissimo et praefidenti collo, iugum mundi iugo Christi est iucundius: qui si laborare nos cogeret, vide quis cogeret, qua mercede cogeret.
7 Vade in Campaniam, disce Paulinum egregium et sanctum Dei servum, quam grandem fastum seculi huius, tanto generosiore, quanto humiliore cervice incunctanter excusserit, ut eam subderet Christi iugo, sicut subdidit; et nunc illo moderatore itineris sui quietus et modestus exsultat.
8 Vade, disce quibus opibus ingenii sacrificia laudis ei offerat, refundens illi quidquid boni accepit ex illo, ne amittat omnia, si non in eo reponat a quo haec habet.
Augustinus HOME