Augustinus, Epistolae, 25, 5.
1 | Praesumptione igitur non mea, sed placito et ordinatione Domini, Fraternitatis tuae mihi foedus usurpans, tanto indignus honore me dignor; quia te pro tua sanctitate certo scio, nam veritate sapis, non alta sapere, sed humilibus congruere. |
2 | Ideoque prompte et intime recepturum spero charitatem humilitatis nostrae, quam quidem iam recepisse te per beatissimum sacerdotem Alypium (quia dignatur) patrem nostrum, confido. |
3 | Is enim sine dubio de se tibi exemplum praebuit nos ante notitiam et supra meritum diligendi, qui incognitos sibi nos, et longinqua soli vel sali intercapedine disparatos, spiritu verae dilectionis, qui ubique et penetrat et effunditur, et videre diligendo potuit, et alloquendo pertingere. |
4 | Hic nobis prima affectus sui documenta, et charitatis tuae pignora in supradicto digno munere librorum dedit. |
5 | Et quanto studuit impendio, ut Sanctitatem tuam non ipsius tantum verbis, sed plenius eloquentia et fide tua cognitam non possemus amare mediocriter tantopere curasse eumdem credimus, ut nos vicissim ipsius imitatione plurimum diligas. |
6 | Gratia Dei tecum, ut est, in aeternum maneat optamus, frater in Christo Domino unanime, venerabilis, desiderantissime: totam domum, et omnem comitem, et aemulatorem in Domino sanctitatis tuae, plurimo fraternitatis unanimae salutamus affectu. |
7 | Panem unum, quem unanimitatis indicio misimus charitati tuae, rogamus accipiendo benedicas. |