monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 25, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 25, 4.

1 Idcirco enim me levare sarcinis, et vestimentis onerantibus exuere curavi, ut undosum hoc, quod inter nos et Deum peccatis interlatrantibus separat, praesentis vitae salum, omni amictu carnis, et cura diei sequentis, iubente et adiuvante Christo expeditus enatem.
2 Neque id me perfecisse glorior; quod etsi gloriari possem, in Domino gloriarer, cuius est perficere, quod nobis adiacet velle: sed concupiscit adhuc anima mea desiderare iudicia Domini.
3 Vide quando assequatur effectu Dei voluntatem, qui adhuc ipsum desiderare desiderat.
4 Quod in me tamen est, dilexi decorem domus sanctae, et quantum in me fuit, elegeram abiectus esse in domo Domini.
5 Sed cui placuit segregare me ab utero matris meae, et ab amicitia carnis et sanguinis ad gratiam suam trahere, eidem placuit inopem me omnis boni meriti, suscitare de terra et de lacu miseriarum, ac de luto faecis educere, ut collocaret me cum principibus populi sui, et partem meam in tua sorte poneret, ut te praestante meritis, officio sociatus aequarer.
Augustinus HOME