Augustinus, Epistolae, 25, 3.
1 | Sequor igitur, non aequis adhuc passibus, magna iustorum vestigia, si possim orationibus vestris apprehendere, in quo Dei miserationibus apprehensus sum. |
2 | Rege ergo parvulum in terra reptantem, et tuis gressibus ingredi doce. |
3 | Nolo enim me corporalis ortus magis quam spiritualis exortus aetate consideres. |
4 | Quippe aetas mihi secundum carnem ea iam est, qua fuit ille ab Apostolis in porta Speciosa, verbi potestate sanatus (Act. III, 7, et IV, 22). |
5 | In natalibus autem animae, illius adhuc mihi tempus infantiae est, quae intentatis Christo vulneribus immolata, digno sanguine agni victimam praecucurrit, et dominicam auspicata est passionem. |
6 | Atque ideo ut infantem adhuc verbo Dei et spirituali aetate lactentem, educa verbis tuis, uberibus fidei, sapientiae, charitatis inhiantem. |
7 | Si officium commune consideras, frater es; si maturitatem ingenii tui et sensuum, pater mihi es, etsi forte sis aevo iunior, quia te ad maturitatem meriti et honorem seniorum provexit iuvenem cana prudentia. |
8 | Fove igitur et corrobora me in sacris Litteris, et spiritualibus studiis, tempore, ut dixi, recentem, et ob hoc post longa discrimina, post multa naufragia, usu rudem, vixdum a fluctibus seculi emergentem, tu qui iam solido littore constitutus, tuto excipe sinu, ut in portu salutis, si dignum putas, pariter navigemus. |
9 | Interea me de periculis vitae istius et profundo peccatorum evadere nitentem, orationibus tuis tanquam tabula sustine, ut de hoc mundo quasi de naufragio nudus evadam. |