Augustinus, Epistolae, 25, 2.
1 | Vides, frater unanime, admirabilis in Christo Domino et suscipiende, quam familiariter agnoverim te, quanto admirer stupore, quam magno amore complectar, qui quotidie colloquio litterarum tuarum fruor, et oris tui spiritu vescor. |
2 | Os enim tuum fistulam aquae vivae et venam fontis aeterni merito dixerim quia fons in te aquae salientis in vitam aeternam Christus effectus est (Ioan. IV, 14). |
3 | Cuius desiderio sitivit in te anima mea, et ubertate tui fluminis inebriari terra mea concupivit. |
4 | Ideoque cum hoc Pentateucho tuo contra Manichaeos me satis armaveris, si qua in alios quoque hostes catholicae fidei munimina comparasti (quia hostis noster, cui mille nocendi artes, tam variis expugnandus est telis, quam oppugnat insidiis), quaeso promere mihi de armamentario tuo, et conferre non abnuas arma iustitiae. |
5 | Sum enim laboriosus, etiam nunc sub magno onere peccator, veteranus in numero peccatorum, sed aeterno regi novus in corpore tiro militiae. |
6 | Sapientiam mundi miser hucusque miratus sum, et per inutiles litteras reprobatamque prudentiam Deo stultus et mutus fui. |
7 | Postquam inveteravi inter inimicos meos, et vanui in cogitationibus meis, levavi oculos meos in montes, ad praecepta legis et gratiae dona suspiciens: unde mihi auxilium venit a Domino, qui non secundum iniquitates retribuens, illuminavit caecum, solvit compeditum, humiliavit erectum male, ut erigeret humiliatum pie. |