monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 25, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 25, 1.

1 Charitas Christi quae urget nos, et absentes licet per unitatem fidei alligat, ipsa fiduciam ad te scribendi pudore depulso praestitit: teque per litteras tuas visceribus meis intimavit, quas et de scholasticis facultatibus affluentes, et de coelestibus favis dulces, ut animae meae medicas et altrices, in quinque libris interim teneo, quos munere benedicti et venerabilis nobis episcopi nostri Alypii, non pro nostra instructione tantum, sed etiam pro Ecclesiae multarum urbium utilitate suscepimus.
2 Hos igitur nunc libros lectioni habeo; in his me oblecto; de his cibum capio, non illum qui perit, sed qui operatur vitae aeternae substantiam per fidem nostram, qua accorporamur in Christo Iesu Domino nostro: cum fides nostra, quae visibilium negligens, invisibilibus inhiat, per charitatem omnia secundum veritatem omnipotentis Dei credentem, litteris et exemplis fidelium roboretur.
3 O vere sal terrae, quo praecordia nostra ne possint seculi vanescere errore, condiuntur!
4 O lucerna digne supra candelabrum Ecclesiae posita, quae late catholicis urbibus de septiformi lychno pastum oleo laetitiae lumen effundens, densas licet haereticorum caligines discutis, et lucem veritatis a confusione tenebrarum splendore clarifici sermonis enubilas!
Augustinus HOME