monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 24, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 24, 5.

1 Sed de me ne quid ignores, scias antiquissimum peccatorem, non ita olim de tenebris et umbra mortis eductum, spiritum aurae vitalis hausisse, nec ita olim posuisse in aratro manum, et crucem Domini sustulisse; quam ut in finem perferre valeamus, orationibus tuis adiuvemur.
2 Accumulabitur haec meritis tuis merces, si interventu tuo onera nostra relevaveris.
3 Sanctus enim laborantem adiuvans (quia fratrem non audemus dicere) exaltabitur sicut civitas magna.
4 Et tu quidem super montem civitas aedificata es, vel accensa super candelabrum lucerna in septiformi claritate colluces; nos sub modio peccatorum delitescimus: visita litteris tuis, et profer in lucem in qua ipse versaris, super aurea candelabra conspicuus.
5 Eloquia tua lumen semitis nostris erunt, et oleo lucernae tuae impinguabitur caput nostrum.
6 Et accendetur fides, cum spiritu oris tui cibum mentis et lumen animae sumpserimus.
Augustinus HOME