monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 24, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 24, 4.

1 Specialiter autem hoc a te peto, quoniam me immerentem et inopinantem magno tui amore complesti, ut pro hac historia temporum, referas mihi omnem tuae Sanctitatis historiam: ut quod genus, unde sis domo, tanto vocatus a Domino, quibus exordiis segregatus ab utero matris tuae, ad matrem filiorum Dei prole laetantem, abiurata carnis et sanguinis stirpe, transieris, et in genus regale et sacerdotale sis translatus, edisseras.
2 Quod enim indicasti, iam de humilitatis nostrae nomine apud Mediolanum te didicisse, cum illic initiareris, fateor curiosius me velle condiscere, ut omni parte te noverim, quo magis gratuler, si a suscipiendo mihi patre nostro Ambrosio, vel ad fidem invitatus es, vel ad sacerdotium consecratus, ut eumdem ambo videamur habere auctorem.
3 Nam ego etsi a Delphino Burdegalae baptizatus, a Lampio apud Barcilonem in Hispania, per vim inflammatae subito plebis, sacratus sim; tamen Ambrosii semper et dilectione ad fidem innutritus sum, et nunc in sacerdotii ordine confoveor.
4 Denique suo me clero vindicare voluit, ut etsi diversis locis degam, ipsius presbyter censear.
Augustinus HOME