monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 24, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 24, 3.

1 Sane vicario aliquatenus munere, licet per omnia tibi impar, ut iusseras, providi illam Eusebii venerabilis episcopi Constantinopolitani de cunctis temporibus historiam.
2 Sed in hoc fuit obtemperandi mora, quod instructu tuo, quia ipse non haberem hunc codicem, Romae reperi apud parentem nostrum vere sanctissimum Domnionem, qui procul dubio promptius mihi paruit in hoc beneficio, quod tibi deferendum indicavi.
3 Verumtamen quia et loca tua mihi significare dignatus es, ut ipse monuisti, ad venerabilem socium coronae tuae, patrem nostrum Aurelium ita scripsimus, ut si nunc Hipponeregio degeres, illo tibi litteras nostras, et transcriptam Carthagine membranam mittere dignaretur.
4 Quod et sanctos viros, quos indices charitatis ipsorum, tuo sermone cognovimus.
5 Comitem et Evodium rogavimus, ut haec scribere ipsi curarent, ne vel parenti Domnioni diutius codex suus deforet, et tibi transmissus sine necessitate redhibendi maneret.
Augustinus HOME