Augustinus, Epistolae, 24, 2.
1 | Accepimus enim insigne praecipuum dilectionis et sollicitudinis tuae, opus sancti et perfecti in Domino Christo viri, fratris nostri Augustini libris quinque confectum, quod ita miramur atque suspicimus, ut dictata divinitus verba credamus. |
2 | Itaque fiducia suscipiendae nobis unanimitatis tuae, et ad ipsum scribere ausi sumus, dum nos illi per te, et de imperitia excusandos, et ad charitatem commendandos praesumimus; sicut et omnibus sanctis, quorum nos et absentium officiis sospitare dignatus es, pari procul dubio curaturus affectu, ut per Sanctitatem tuam, nostris invicem salutentur obsequiis, et in clero Sanctitatis tuae comites, et in monasteriis fidei ac virtutis tuae aemulatores. |
3 | Nam etsi in populis ac super populum agas, oves pascuae Domini regens sollicitis vigil pastor excubiis: tamen abdicatione saeculi, et repulsa carnis ac sanguinis, desertum tibi ipse fecisti, secretus a multis, vocatus in paucis. |