Augustinus, Epistolae, 24, 1.
1 | Haec est vera charitas, haec perfecta dilectio, quam tibi circa humilitatem nostram inesse docuisti, domine vere sancte, et merito beatissime ac desiderabilis. |
2 | Accepimus enim per hominem nostrum Iulianum de Carthagine revertentem, litteras tantam nobis Sanctitatis tuae lucem afferentes, ut nobis charitatem tuam non agnoscere, sed recognoscere videremur. |
3 | Quia videlicet ex illo, qui nos ab origine mundi praedestinavit sibi, charitas ista manavit, in quo facti sumus antequam nati, quia ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3), qui fecit quae futura sunt. |
4 | Huius igitur praescientia et opere formati in similitudinem voluntatum et unitatem fidei vel unitatis fidem praeveniente notitiam charitate connexi sumus, ut nos invicem ante corporales conspectus revelante spiritu nosceremus. |
5 | Gratulamur itaque et gloriamur in Domino, qui unus atque idem ubique terrarum operatur in suis dilectionem suam Spiritu sancto, quem super omnem carnem effudit, fluminis impetu laetificans civitatem suam. |
6 | In cuius te civibus principalem cum principibus populi sui, sede apostolica merito collocavit: nosque etiam, quos erexit elisos, et de terra inopes suscitavit, in vestra voluit sorte numerari. |
7 | Sed magis gratulamur in eo Domini munere, quo nos in pectoris tui habitatione constituit; quoque ita visceribus tuis insinuare dignatus est, ut peculiarem nobis charitatis tuae fiduciam vindicemus, his officiis atque muneribus provocati, ut nos diffidenter aut leviter te amare non liceat. |