monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 23, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 23, 6.

1 Tollamus de medio inania obiecta, quae a partibus imperitis iactari contra invicem solent; nec tu obiicias tempora Macariana, nec ego saevitiam Circumcellionum: si hoc ad te non pertinet, nec illud ad me.
2 Area dominica nondum ventilata est; sine paleis esse non potest.
3 Nos oremus, atque agamus quantum possumus, ut frumentum simus.
4 Ego de rebaptizato diacono nostro silere non possum: scio enim quam mihi silentium perniciosum sit.
5 Non enim cogito in ecclesiasticis honoribus tempora ventosa transigere, sed cogito me principi pastorum omnium rationem de commissis ovibus redditurum.
6 Si forte nolles ut haec tibi scriberem, oportet te, frater, ignoscere timori meo.
7 Multum enim timeo ne me tacente et dissimulante, alii quoque rebaptizentur a vobis.
8 Decrevi ergo, quantum vires et facultatem Dominus praebere dignatur, causam istam sic agere, ut pacincis collationibus nostris omnes qui nobis communicant, noverint ab haeresibus aut schismatibus quantum catholica distet Ecclesia, et quantum sit cavenda pernicies vel zizaniorum vel praecisorum de vite Domini sarmentorum.
9 Quam collationem mecum si libenti animo susceperis, ut concordibus nobis amborum litterae populis recitentur, ineffabili exsultabo laetitia.
10 Si autem id aequo animo non accipis, quid faciam, frater, nisi ut te quoque invito epistolas nostras populo catholico legam, quo esse possit instructior?
11 Quod si rescribere dignatus non fueris, vel meas legere decrevi, ut saltem diffidentia vestra cognita rebaptizari erubescant.
Augustinus HOME