monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 23, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 23, 5.

1 Clama ergo recte te facere, si non rebaptizas; et non solum sine trepidatione, sed etiam cum gaudio mihi inde rescribe.
2 Nulla te tuorum concilia, frater, exterreant.
3 Si enim hoc eis displicuerit, non sunt digni qui te habeant; si autem placuerit, credimus de misericordia Domini, qui timentes sibi displicere, et conantes placere nunquam deserit, quod inter vos et nos cito pax erit: ne propter honores nostros, de qua sarcina periculosa ratio reddetur, miserae plebes credentes in Christum habeant in domibus suis communes cibos, et mensam Christi communem habere non possint.
4 Nonne ingemiscimus quod vir et uxor, ut fideliter coniungant corpora sua, iurant sibi plerumque per Christum, et ipsius corpus Christi diversa communione dilaniant?
5 Hoc tantum scandalum, tantus diaboli triumphus, tanta pernicies animarum, si per tuam modestiam, et prudentiam, et dilectionem quam debemus ei qui pro nobis suum sanguinem fudit, ablata de medio in his regionibus fuerit; quis explicet verbis quam tibi palmam praeparet Dominus, ut ad caetera membra sananda, quae per totam Africam tabefacta miserabiliter iacent, a te proficiscatur tam imitabile medicinae documentum?
6 Quam vereor, quoniam cor meum videre non potes, ne tibi cum insultatione potius quam cum dilectione loqui videar!
7 Sed certe amplius quid faciam non invenio, nisi ut inspiciendum sermonem meum tibi offeram, animum Deo.
Augustinus HOME