Augustinus, Epistolae, 23, 4.
1 | Quod ergo tam pio et tam religioso animo facis, si tamen facis, ut Ecclesiae catholicae baptismum non iteres, sed approbes potius tanquam unius verissimae matris, quae omnibus gentibus, et regenerandis praebet sinum, et regeneratis ubera infundit, tanquam unius possessionis Christi, sese usque ad terrae terminos porrigentis; si hoc vere facis, cur non erumpis in exsultantem et liberam vocem? |
2 | cur lucernae tuae tam utilem splendorem premis sub modio? |
3 | Cur non discissis atque abiectis veteribus pellibus timidae servitutis, christiana potius indutus fiducia exis et dicis: Ego unum baptismum novi, Patris et Filii et Spiritus sancti nomine consecratum atque signatum? |
4 | hanc formam ubi invenio necesse est ut approbem; non destruo quod dominicum agnosco, non exsufflo vexillum regis mei. |
5 | Vestem Christi et qui diviserunt, non violaverunt (Ioan. XIX, 24); et illi adhuc Christum non resurrecturum crediderant, sed morientem videbant. |
6 | Si a persecutoribus vestis non conscissa est pendentis in cruce, cur a Christianis destruitur sacramentum sedentis in coelo? |
7 | Si veteris populi temporibus Iudaeus essem, quando aliud esse melius non possem, accepissem utique circumcisionem. |
8 | Quod signaculum iustitiae fidei tantum illo tempore valuit, antequam Domini evacuaretur adventu, ut infantem filium Moysi Angelus praefocasset, nisi mater arrepto calculo circumcidisset puerum, et hoc sacramento imminentem perniciem depulisset (Exod. IV, 24, 25). |
9 | Hoc sacramentum etiam Iordanem fluvium refrenavit, et reduxit in fontem. |
10 | Hoc sacramentum ipse Dominus, quamvis evacuaverit crucifixus, tamen natus accepit. |
11 | Non enim signacula illa damnata sunt, sed succedentibus opportunioribus decesserunt. |
12 | Nam sicut circumcisionem abstulit Domini primus adventus, sic Baptismum auferet secundus adventus. |
13 | Sicut enim nunc posteaquam venit libertas fidei, et remotum est servitutis iugum, nullus christianus circumciditur carne; sic tunc regnantibus iustis cum Domino, damnatisque impiis, nemo baptizabitur, sed illud quod ista praefigurant, id est circumcisio cordis, et munditia conscientiae manebit in aeternum. |
14 | Si ergo illo tempore Iudaeus essem, et veniret ad me Samaritanus, velletque, illo errore derelicto quem etiam Dominus improbavit dicens, Vos adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus, quoniam salus ex Iudaeis est (Ioan. IV, 22): vellet ergo Samaritanus, quem Samaritani circumciderant, fieri Iudaeus, vacaret certe iterationis audacia, et id quod apud haeresim factum erat, quod praeceperat Deus, non repetere sed approbare cogeremur. |
15 | Quod si in carne circumcisi hominis non invenirem locum ubi circumcisionem repeterem, quia unum est illud membrum; multo minus invenitur locus in uno corde, ubi baptismus Christi repetatur. |
16 | Ideo qui duplicare Baptismum vultis, necesse est omnino ut corda duplicia requiratis. |