Augustinus, Epistolae, 23, 3.
1 | Quare te, frater dilectissime, per divinitatem et humanitatem Domini nostri Iesu Christi obsecro, ut rescribere mihi digneris quid gestum sit, et sic rescribere, ut noveris me in Ecclesia fratribus nostris epistolam tuam velle recitare. |
2 | Quod ideo scripsi, ne cum id postea facerem quod me non sperares esse facturum, offenderem Charitatem tuam, et iustam de me apud communes amicos querelam deponeres. |
3 | Quid ergo te impediat ad rescribendum, non video. |
4 | Si enim rebaptizas, nihil est quod homines de tuo collegio formides, cum id te rescripseris facere quod te illi facere etiamsi nolles iuberent. |
5 | Cum autem id quantis potueris documentis faciendum esse defenderis, non solum non succensebunt, sed etiam praedicabunt. |
6 | Si autem non rebaptizas, arripe libertatem christianam, frater Maximine, arripe, quaeso te; non cuiusquam hominis, in contemplatione Christi, aut reprehensionem verearis, aut exhorreas potestatem. |
7 | Transit honor huius saeculi, transit ambitio. |
8 | In futuro Christi iudicio, nec absidae gradatae, nec cathedrae velatae, nec sanctimonialium occursantium atque cantantium greges adhibebuntur ad defensionem, ubi coeperint accusare conscientiae, et conscientiarum arbiter iudicare. |
9 | Quae hic honorant, ibi onerant; quae hic relevant, ibi gravant. |
10 | Ista quae pro tempore propter Ecclesiae utilitatem honori nostro exhibentur, defendentur forte bona conscientia; defendere autem non poterunt malam. |