monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 23, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 23, 2.

1 Ego cum in ista regione consuetudinem hominum lugendam atque plangendam, qui cum christiano nomine glorientur, Christianos rebaptizare non dubitant, quibus verbis poteram detestarer non defuerunt laudatores tui, qui mihi dicerent te ista non facere.
2 Fateor, primo non credidi.
3 Deinde considerans posse fieri ut animam humanam de futura vita cogitantem Dei timor invaderet, ut se ab scelere apertissimo temperaret, gratulatus credidi, quod tali proposito ab Ecclesia catholica nolueris esse nimis alienus.
4 Quaerebam sane occasionem loquendi tecum, ut si fieri posset, ea quae parva remanserat inter nos dissensio tolleretur; cum ecce ante paucos dies diaconum nostrum Mutugennensem te rebaptizasse nuntiatum est.
5 Dolui vehementer, et illius miserabilem lapsum, et tuum, frater, inopinatum scelus.
6 Novi enim quae sit Ecclesia catholica.
7 Gentes sunt haereditas Christi, et possessio Christi termini terrae.
8 Nostis et vos, aut si non nostis, advertite; facillime a volentibus sciri potest.
9 Rebaptizare igitur haereticum hominem, qui haec sanctitatis signa perceperit quae christiana tradidit disciplina, omnino peccatum est: rebaptizare autem catholicum, immanissimum scelus est.
10 Tamen non adeo credens, quia de te mihi bene persuasum tenebam, Mutugennam ipse perrexi; et eum quidem miserum videre non potui, a parentibus vero eius audivi quod vester iam etiam diaconus factus sit.
11 Et tamen tam bene adhuc de tuo corde sentio, ut eum rebaptizatum esse non credam.
Augustinus HOME