Augustinus, Epistolae, 23, 1.
1 | Priusquam ad rem veniam de qua tuae Benevolentiae scribere volui, tituli huius epistolae, ne vel te, vel alium quempiam moveat, rationem breviter reddam. |
2 | Domino, scripsi, quia scriptum est: Vos in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem (Gal. V, 13). |
3 | Cum ergo vel hoc ipso officio litterarum per charitatem tibi serviam, non absurde te dominum voco propter unum et verum Dominum nostrum qui nobis ista praecepit. |
4 | Dilectissimo autem quod scripsi, novit Deus quod non solum te diligam, sed ita diligam ut meipsum; quandoquidem bene mihi sum conscius bona me tibi optare quae mihi. |
5 | Honorabili vero quod addidi, non ad hoc addidi, ut honorarem episcopatum tuum; mihi enim episcopus non es, neque hoc cum contumelia dictum acceperis; sed ex animo quo in ore nostro debet esse, Est, est, Non, non. |
6 | Neque enim ignoras, aut quisquam hominum qui nos novit ignorat, neque te esse episcopum meum, neque me presbyterum tuum. |
7 | Honorabilem igitur ex ea regula te libenter appello, qua novi te esse hominem, et novi hominem ad imaginem Dei et similitudinem factum, et in honore positum ipso ordine et iure naturae, si tamen intelligendo quae intelligenda sunt, servet honorem suum. |
8 | Nam ita scriptum est: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 21). |
9 | Cur ergo te honorabilem in quantum homo es non appellem, cum praesertim de tua salute atque correctione, quandiu in hac vita es, desperare non audeam? |
10 | Fratrem vero ut vocem, non te latet praeceptum nobis esse divinitus, ut etiam eis qui negant se fratres nostros esse, dicamus, Fratres nostri estis; et hoc vehementer valet ad causam, propter quam scribere volui Fraternitati tuae. |
11 | Iam enim reddita ratione cur epistolae talem ianuam fecerim, audi placidissime quae sequuntur. |