monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 22, 2, 8. <<<    

Augustinus, Epistolae, 22, 2, 9.

1 Haec propterea scripsi, ut si tuae Sanctitati iam non sunt necessaria, sive quod plura huiusmodi ipse cogites atque utiliora, sive quod tuae Sanctitati medicina ista non opus sit, mala tamen mea nota sint tibi, sciasque unde pro mea infirmitate Deum rogare digneris: quod ut impensissime facias, obsecro per humanitatem illius qui praeceptum dedit ut invicem onera nostra portemus.
2 Multa sunt quae de vita nostra et conversatione deflerem, quae nollem per litteras ad te venire, si inter cor meum et cor tuum ulla essent ministeria praeter os meum et aures tuas.
3 Si autem venerabilis nobis omniumque nostrum tota sinceritate charissimus, cuius in te vere fraternam cum praesens essem benignitatem studiumque perspexi, senex Saturninus dignatus fuerit, quando opportunum videbitur, ad nos venire, quidquid cum eius Sanctitate, et spirituali affectu colloqui potuerimus, aut nihil, aut non multum distabit, ac si cum tua Dignatione id ageremus.
4 Quod ut nobiscum ab eo petere atque impetrare digneris, tantis precibus posco, quantis verba nulla sufficiunt.
5 Absentiam enim meam tantum longe Hipponenses vehementer nimisque formidant, neque ullo modo mihi sic volunt credere, ut et ego videam agrum quem fratribus datum provisione et liberalitate tua didicimus, ante epistolam tuam, per sanctum fratrem et conservum nostrum Parthenium, a quo multa alia, quae audire desiderabamus, audivimus.
6 Praestabit Dominus ut etiam caetera, quae adhuc desideramus, impleantur.
Augustinus HOME