Augustinus, Epistolae, 22, 2, 8.
1 | Magnum est de honoribus et laudibus hominum non laetari, sed et omnem pompam inanem praecidere, et si quid inde necessarium retinetur, id totum ad utilitatem honorantium salutemque conferre. |
2 | Non enim frustra dictum est: Deus confringet ossa hominum placere volentium (Psal. LII, 6). |
3 | Quid enim languidius, quid tam sine stabilitate ac fortitudine, quod ossa significant, quam homo quem male loquentium lingua debilitat, cum sciat falsa esse quae dicuntur? |
4 | Cuius rei dolor nullo modo animae viscera dilaniaret, si non amor laudis ossa eius confringeret. |
5 | Praesumo de robore animi tui: itaque ista quae tecum confero, mihi dico; dignaris tamen, credo, mecum considerare quam sint gravia, quam difficilia. |
6 | Non enim huius hostis vires sentit, nisi qui ei bellum indixerit; quia si cuiquam facile est laude carere dum denegatur, difficile est ea non delectari cum offertur; et tamen tanta mentis in Deum debet esse suspensio, ut si non merito laudemur, corrigamus eos quos possumus; ne arbitrentur aut in nobis esse quod non est, aut nostrum esse quod Dei est, aut ea laudent quae quamvis non desint nobis, aut etiam supersint, nequaquam tamen sunt laudabilia; velut sunt bona omnia quae vel cum pecoribus habemus communia, vel cum impiis hominibus. |
7 | Si autem merito laudamur propter Deum, gratulemur eis quibus placet verum bonum; non tamen nobis quia placemus hominibus, sed si coram Deo tales sumus, quales nos esse credunt, et non tribuitur nobis, sed Deo, cuius dona sunt omnia quae vere meritoque laudantur. |
8 | Haec mihi ipse canto quotidie, vel potius ille cuius salutaria praecepta sunt, quaecumque sive in divinis Lectionibus inveniuntur, sive quae intrinsecus animo suggeruntur; et tamen vehementer cum adversario dimicans, saepe ab eo vulnera capio, cum delectationem oblatae laudis mihi auferre non possum. |