monumenta.ch > Augustinus > 7
>>> Augustinus, Epistolae, 22, 2, 8.

Augustinus, Epistolae, 22, 2, 7.

1 De contentione autem et dolo quid me attinet dicere, quando ista vitia non in plebe, sed in nostro numero graviora sunt?
2 Horum autem morborum mater superbia est, et humanae laudis aviditas, quae etiam hypocrisim saepe generat.
3 Huic non resistitur, nisi crebris divinorum Librorum testimoniis incutiatur timor et charitas Dei: si tamen ille qui hoc agit, seipsum praebeat patientiae atque humilitatis exemplum, minus sibi assumendo quam offertur; sed tamen ab eis qui se honorant nec totum nec nihil accipiendo, et id quod accipitur laudis aut honoris, non propter se qui totus coram Deo esse debet et humana contemnere, sed propter illos accipiatur quibus consulere non potest, si nimia deiectione vilescat.
4 Ad hoc enim pertinet quod dictum est, Nemo iuventutem tuam contemnat (I Tim. IV, 12); cum hoc ille dixerit, qui alio loco ait: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem (Gal. I, 10).
Augustinus HOME