Augustinus, Epistolae, 22, 1, 5.
1 | Sed quod erat tunc dolendum nunc auferendum est; non aspere, sed sicut scriptum est, in spiritu lenitatis et mansuetudinis (Gal. VI, 1). |
2 | Dant enim mihi fiduciam litterae tuae indices germanissimae charitatis, ut tecum tanquam mecum audeam colloqui. |
3 | Non ergo aspere, quantum existimo, non duriter, non modo imperioso ista tolluntur; magis docendo quam iubendo, magis monendo quam minando. |
4 | Sic enim agendum est cum multitudine: severitas autem exercenda est in peccata paucorum. |
5 | Et si quid minamur, cum dolore fiat, de Scripturis comminando vindictam futuram ne nos ipsi in nostra potestate, sed Deus in nostro sermone timeatur. |
6 | Ita prius movebuntur spirituales vel spiritualibus proximi, quorum auctoritate, et lenissimis quidem sed instantissimis admonitionibus caetera multitudo frangatur. |