monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 22, 1, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 22, 1, 4.

1 Haec si prima Africa tentaret auferre a caeteris terris, imitatione digna esse deberet: cum vero et per Italiae maximam partem, et in aliis omnibus aut prope omnibus transmarinis Ecclesiis, partim quia nunquam facta sunt, partim quia vel orta vel inveterata, sanctorum et vere de vita futura cogitantium episcoporum diligentia et animadversione exstincta atque deleta sint, dubitamus quomodo possumus tantam morum labem, vel proposito tam late exemplo emendare?
2 Et nos quidem illarum partium hominem habemus episcopum, unde magnas agimus gratias Deo: quanquam eius modestiae atque lenitatis est, eius denique prudentiae et sollicitudinis in Domino, ut etiamsi Afer esset, cito illi de Scripturis persuaderetur curandum, quod licentiosa et male libera consuetudo vulnus inflixit.
3 Sed tanta pestilentia est huius mali, ut sanari prorsus, quantum mihi videtur, nisi concilii auctoritate non possit.
4 Aut si ab una ecclesia inchoanda est medicina; sicut videtur audaciae, mutare conari quod Carthaginensis Ecclesia tenet, sic magnae impudentiae est, velle servare quae Carthaginensis Ecclesia correxit.
5 Ad hanc autem rem quis alius episcopus esset optandus, nisi qui ea diaconus exsecrabatur?
Augustinus HOME