monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 22, 1, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 22, 1, 3.

1 Horum ergo trium, cubilia et impudicitiae tam magnum crimen putantur, ut nemo dignus non modo ecclesiastico ministerio, sed ipsa etiam sacramentorum communione videatur, qui se isto peccato maculavit: et recte omnino.
2 Sed quare solum?
3 Comessationes enim et ebrietates ita concessae et licitae putantur, ut in honorem etiam beatissimorum martyrum, non solum per dies solemnes (quod ipsum quis non lugendum videat, qui haec non carnis oculis inspicit), sed etiam quotidie celebrentur.
4 Quae foeditas si tantum flagitiosa et non etiam sacrilega esset, quibuscumque tolerantiae viribus sustentandam putaremus.
5 Quanquam ubi est illud, quod cum multa vitia enumerasset idem apostolus, inter quae posuit ebriosos, ita conclusit, ut diceret cum talibus nec panem edere? (I Cor. V, 11).
6 Sed feramus haec in luxu et labe domestica, et eorum conviviorum quae privatis parietibus continentur, accipiamusque cum eis corpus Christi, cum quibus panem edere prohibemur; saltem de sanctorum corporum sepulcris, saltem de locis sacramentorum, de domibus orationum tantum dedecus arceatur.
7 Quis enim audet vetare privatim, quod cum frequentatur in sanctis locis, honor martyrum nominatur?
Augustinus HOME