monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 22, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 22, 1, 2.

1 Scias itaque, domine beatissime et plenissima charitate venerabilis, non desperare nos, imo sperare vehementer, quod Dominus et Deus noster per auctoritatem personae quam geris, quam non carni, sed spiritui tuo impositam esse confidimus, multas carnales foeditates et aegritudines quas Africana Ecclesia in multis patitur, in paucis gemit, consiliorum gravitate et tua possit sanare.
2 Cum enim Apostolus tria breviter genera vitiorum detestanda et vitanda uno in loco posuerit, de quibus innumerabilium vitiorum exsurgit seges, unum horum quod secundo loco posuit, acerrime in Ecclesia vindicatur; duo autem reliqua, id est primum et ultimum, tolerabilia videntur hominibus, atque ita paulatim fieri potest, ut nec vitia iam putentur.
3 Ait enim vas electionis: Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et dolo; sed induite vos Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 13, 14).
Augustinus HOME