Augustinus, Epistolae, 22, 1, 1.
1 | Qua gratia responderem litteris Sanctitatis tuae cum diu haesitans non reperirem (omnia enim vicit affectus animi mei, quem iam sponte surgentem lectio epistolae tuae multo ardentius excitavit), commisi me tamen Deo, qui pro viribus meis operaretur in me, ut ea rescriberem quae utrique nostrum studio in Domino et cura ecclesiastica pro tua praestantia et mea obsecundatione congruerent. |
2 | Atque illud primum, quod orationibus meis te adiuvari credis, non solum non defugio, verum etiam libenter amplector. |
3 | Ita enim, etsi non meis, certe tuis, me Dominus noster exaudiet. |
4 | Quod fratrem Alypium in nostra coniunctione mansisse, ut exemplo sit fratribus curas mundi huius vitare cupientibus, benevolentissime accepisti, ago gratias, quas nullis verbis explicare possim: Dominus hoc rependat in animam tuam. |
5 | Omnis itaque fratrum coetus, qui apud nos coepit coalescere, tanta tibi praerogativa obstrictus est, ut locis terrarum tantum longe disiunctis ita nobis consulueris tanquam praesentissimus spiritu. |
6 | Quapropter precibus quantum valemus incumbimus, ut gregem tibi commissum tecum Dominus sustinere dignetur, nec te uspiam deserere, sed adesse adiutor in opportunitatibus, faciens cum Ecclesia sua misericordiam per sacerdotium tuum, qualem spirituales viri ut faciat, lacrymis eum gemitibusque interpellant. |