monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 21, 5. <<<    

Augustinus, Epistolae, 21, 6.

1 Attende omnia ista, senex Valeri, obsecro te per bonitatem et severitatem Christi, per misericordiam et iudicium eius, per eum qui tantam tibi inspiravit erga nos charitatem, ut ne te, nec pro lucro animae nostrae, audeamus offendere.
2 Sic autem mihi Deum et Christum testem facis innocentiae et charitatis, et sinceri affectus quem circa nos habes, quasi ego non de his iurare omnibus possim.
3 Ipsam ergo charitatem et affectum imploro, ut miserearis mei, et concedas mihi, ad hoc quod rogavi, tempus quantum rogavi, atque adiuves me orationibus tuis, et non sit inane desiderium meum, nec infructuosa Ecclesiae Christi atque utilitati fratrum et conservorum meorum absentia mea.
4 Scio quod illam charitatem pro me orantem, maxime in tali causa, non despiciet Dominus; et eam sicut sacrificium suavitatis accipiens, fortassis breviore tempore quam postulavi, me saluberrimis consiliis de Scripturis suis reddet instructum.
Augustinus HOME