2 | Si ergo mihi dicat: Serve nequam, si villa Ecclesiae calumniosum aliquem pateretur, cuius fructibus colligendis magna opera impenditur; neglecto agro quem rigavi sanguine meo, si quid agere pro ea posses apud iudicem terrae, nonne omnibus consentientibus, nonnullis etiam iubentibus et cogentibus pergeres, et si contra te iudicaretur, etiam trans mare proficiscereris: atque hoc modo vel annuam vel eo amplius absentiam tuam nulla querela revocaret, ne alius possideret terram, non animae sed corpori pauperum necessariam; quorum tamen famem vivae arbores meae multo facilius mihique gratius, si diligenter colerentur, explerent? |