Augustinus, Epistolae, 21, 4.
1 | Sed dicit fortasse Sanctitas tua; vellem scire quid desit instructioni tuae. |
2 | Tam multa autem sunt, ut facilius possim enumerare quae habeam, quam quae habere desidero. |
3 | Auderem enim dicere, scire me, et plena fide retinere quid pertineat ad salutem nostram. |
4 | Sed hoc ipsum quomodo ministrem ad salutem aliorum, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant? |
5 | Et sunt fortasse aliqua, imo non est dubitandum esse, in sanctis Libris conscripta consilia, quibus cognitis et apprehensis possit homo Dei rebus ecclesiasticis ordinatioribus ministrare, aut certe inter manus iniquorum vel vivere conscientia saniore, vel mori, ut illa vita non amittatur, cui uni christiana corda humilia et mansueta suspirant. |
6 | Quomodo autem hoc fieri potest, nisi quemadmodum ipse Dominus dicit, petendo, quaerendo, pulsando; id est orando, legendo, plangendo? |
7 | Ad quod negotium mihi parvum tempus velut usque ad Pascha impetrare volui per fratres a tua sincerissima et venerabili charitate, et nunc per has preces volo. |