monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 21, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 21, 3.

1 Quod si non damnando, sed miserando fecit, hoc enim spero certe vel nunc cognita aegritudine mea, debeo Scripturarum eius medicamenta omnia perscrutari, et orando ac legendo agere, ut idonea valetudo animae meae, ad tam periculosa negotia tribuatur; quod ante non feci, quia et tempus non habui.
2 Tunc enim ordinatus sum, cum de ipso vacationis tempore ad cognoscendas divinas Scripturas cogitaremus, et sic nos disponere vellemus, ut nobis otium ad hoc negotium posset esse.
3 Et quod verum est, nondum sciebam quid mihi deesset ad tale opus, quale me nunc torquet et conterit.
4 Quod si propterea in re ipsa didici quid sit homini necessarium, qui populo ministrat sacramentum et verbum Dei, ut iam non mihi liceat assequi quod me non habere cognovi: iubes ergo ut peream, pater Valeri!
5 Ubi est charitas tua?
6 certe diligis me?
7 certe diligis ipsam Ecclesiam cui me sic ministrare voluisti?
8 Et tamen certus sum quod et me et ipsam diligis.
9 Sed putas me idoneum, cum ego melius me noverim, qui tamen nec ipse me nossem, nisi experiendo didicissem.
Augustinus HOME